Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.10a.1 Cic. Fam. 6.10a.3 (English) >>Cic. Fam. 6.10b.4

6.10a.2 si auctoritate et gratia tantum possem quantum in ea re publica, de qua ita meritus sum, posse deberem, tu quoque is esses, qui fuisti, cum omni gradu amplissimo dignissimus tum certe ordinis tui facile princeps. sed quoniam eodem tempore eademque de causa nostrum uterque cecidit, tibi et illa polliceor quae supra scripsi, quae sunt adhuc mea, et ea quae praeterea videor mihi ex aliqua parte retinere tamquam ex reliquiis pristinae dignitatis. neque enim ipse Caesar, ut multis rebus intellegere potui, est alienus a nobis et omnes fere familiarissimi eius casu devincti magnis meis veteribus officiis me diligenter observant et colunt. itaque, si qui mihi erit aditus de tuis fortunis, id est de tua incolumitate, in qua sunt omnia, agendi, quod quidem cotidie magis ex eorum sermonibus adducor ut sperem, agam per me ipse et moliar.

6.10a.3 singula persequi non est necesse ; universum studium meum et benevolentiam ad te defero. sed magni mea interest hoc tuos omnis scire, quod tuis litteris fieri potest ut intellegant, omnia Ciceronis patere Trebiano. hoc eo pertinet, ut nihil existiment esse tam difficile quod non pro te mihi susceptum iucundum sit futurum.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 6.10a.1 Cic. Fam. 6.10a.3 (English) >>Cic. Fam. 6.10b.4

Powered by PhiloLogic